Virgil, Eclogues 6.1-12

How to quote this translation

Prima Syracosio dignata est ludere uersu
nostra neque erubuit siluas habitare Thalea.
cum canerem reges et proelia, Cynthius aurem
uellit, et admonuit: ‘pastorem, Tityre, pinguis
pascere oportet ouis, deductum dicere carmen.’ 5
nunc ego (namque super tibi erunt, qui dicere laudes,
Vare, tuas cupiant et tristia condere bella)
agrestem tenui meditabor harundine Musam:
non iniussa cano. si quis tamen haec quoque, si quis
captus amore leget, te nostrae, Vare, myricae, 10
te nemus omne canet; nec Phoebo gratior ulla est
quam sibi quae Vari praescripsit pagina nomen.


Relevant guides Virgil