Suetonius/Donatus, Life of Terence: Difference between revisions

(Created page with "{{DISPLAYTITLE:Suetonius/Donatus, ''Life of Terence''}} {{#howtoquote:}}

[1] Publius Terentius After, Carthagine natus, s...")

No edit summary
Line 21: Line 21:

[3] Scripsit comoedias sex. ex quibus primam Andriam cum aedilibus daret, iussus ante Caecilio recitare ad cenantem cum uenisset, dicitur initium quidem fabulae, quod erat contemptiore uestitu, subsellio iuxta lectulum residens legisse, post paucos uero uersus inuitatus ut accumberet cenasse una, dein cetera percucurrisse non sine magna Caecilii admiratione. et hanc autem et quinque reliquas aequaliter populo probauit, quamuis Vulcatius <in> dinumeratione omnium ita scribat:
[3] Scripsit comoedias sex. ex quibus primam ''Andriam'' cum aedilibus daret, iussus ante Caecilio recitare ad cenantem cum uenisset, dicitur initium quidem fabulae, quod erat contemptiore uestitu, subsellio iuxta lectulum residens legisse, post paucos uero uersus inuitatus ut accumberet cenasse una, dein cetera percucurrisse non sine magna Caecilii admiratione. et hanc autem et quinque reliquas aequaliter populo probauit, quamuis Vulcatius <in> dinumeratione omnium ita scribat:

sumetur Hecyra sexta ex his fabula.

Eunuchus quidem bis die acta est meruitque pretium, quantum nulla antea cuiusquam comoedia, id est octo milia nummorum. propterea summa quoque titulo ascribitur. <…> nam Adelphorum principium Varro etiam praefert principio Menandri.
[4] Non obscura fama est adiutum Terentium in scriptis a Laelio et Scipione, eamque ipse auxit numquam nisi leuiter refutare conatus, ut in prologo ''Adelphorum'' (15-21):

nam quod isti dicunt maleuoli, homines nobiles

hunc adiutare assidueque una scribere:

quod illi maledictum uehemens esse existimant,

eam laudem hic ducit maximam, quom illis placet

qui uobis uniuersis et populo placent,

quorum opera in bello, in otio, in negotio

suo quisque tempore usus est sine superbia.

uidetur autem leuius <se> defendisse, quia sciebat et Laelio et Scipioni non ingratam esse hanc opinionem, quae tum magis et usque ad posteriora tempora ualuit. C. Memmius in oratione pro se ait: “P. Africanus, qui a Terentio personam mutuatus, quae domi luserat ipse, nomine illius in scaenam detulit.” Nepos auctore certo comperisse se ait C. Laelium quondam in Puteolano kalendis Martiis admonitum ab uxore, temperius ut discumberet, petisse ab ea ne interpellaretur seroque tandem ingressum triclinium dixisse non saepe in scribendo magis sibi successisse; deinde rogatum ut scripta illa proferret, pronuntiasse uersus qui sunt in ''Heautontimorumeno'' (723):

Satis pol proterue me Syri promissa huc induxerunt.

Santra Terentium existimat, si modo in scribendo adiutoribus indiguerit, non tam Scipione et Laelio uti potuisse, qui tunc adulescentuli fuerint, quam C. Sulpicio Gallo, homine docto et quo consule Megalensibus ludis initium fabularum dandarum fecerit, uel Q. Fabio Labeone et M. Popillio, consulari utroque ac poeta. ideo ipsum non iuuenes designare, qui se adiuuare dicantur, sed uiros quorum operam et in bello et in otio et in negotio populus sit expertus.
[5] Post editas comoedias, nondum quintum atque uicesimum egressus annum, animi causa et uitandae opinionis, qua uidebatur aliena pro suis edere, seu percipiendi Graecorum instituta moresque, quos non perinde exprimeret in scriptis, egressus <urbe> est neque amplius rediit. de morte eius Vulcatius sic tradit:

sed ut Afer populo sex dedit comoedias,

iter hinc in Asiam fecit, <et> nauem ut semel

conscendit, uisus numquam est: sic uita uacat.

Q. Cosconius redeuntem e Graecia perisse in mari dicit cum C et VIII fabulis conuersis a Menandro. ceteri mortuum esse in Arcadia Stymphali siue Leucadiae tradunt, Cn. Cornelio Dolabella M. Fulvio Nobiliore consulibus, morbo implicitum ex dolore ac taedio amissarum sarcinarum, quas in naue praemiserat, ac simul fabularum quas nouas fecerat.
[6] Fuisse dicitur mediocri statura, gracili corpore, colore fusco. reliquit filiam, quae post equiti Romano nupsit, item hortulos XX iugerum uia Appia ad Martis. quo magis miror Porcium scribere:

Scipio nihil profuit, nihil Laelius, nihil Furius,
tres per id tempus qui agitabant nobiles facillime:
eorum ille opera ne domum quidem habuit conducticiam,
saltem ut esset quo referret obitum domini seruulus.

Revision as of 18:30, 27 June 2014

How to quote this translation

[1] Publius Terentius After, Carthagine natus, seruiuit Romae Terentio Lucano senatori, a quo ob ingenium et formam non institutus modo liberaliter, sed et mature manu missus est. quidam captum esse existimant: quod fieri nullo modo potuisse Fenestella docet, cum inter finem secundi Punici belli et initium tertii <et> natus sit et mortuus: nec, si a Numidis uel Gaetulis captus sit, ad ducem Romanum peruenire potuisse nullo commercio inter Italicos et Afros nisi post deletam Carthaginem coepto.

[2] Hic cum multis nobilibus familiariter uixit, sed maxime cum Scipione Africano et C. Laelio, quibus etiam corporis gratia conciliatus existimatur: quod et ipsum Fenestella arguit, contendens utroque maiorem natu fuisse, quamuis et Nepos aequales omnes fuisse tradat et Porcius suspicionem de consuetudine per haec faciat:

dum lasciuiam nobilium et laudes fucosas petit,
dum Africani uocem diuinam inhiat auidis auribus,
dum ad Philum se cenitare et Laelium pulchrum putat,
dum [se amari ab his credit] in Albanum crebro rapitur ob florem aetatis suae:
post, sublatis rebus, ad summam inopiam redactus est.
itaque e conspectu omnium <ubi> abit Graeciae in terram ultimam,
mortuust Stymphali, Arcadiae <in> oppido. nil P<ublio>
Scipio <tum> profuit, nil Laelius, nil Furius,
tres per id tempus qui agitabant nobiles facillime:
eorum ille opera ne domum quidem habuit conducticiam,
saltem ut esset quo referret obitum domini seruulus.

[3] Scripsit comoedias sex. ex quibus primam Andriam cum aedilibus daret, iussus ante Caecilio recitare ad cenantem cum uenisset, dicitur initium quidem fabulae, quod erat contemptiore uestitu, subsellio iuxta lectulum residens legisse, post paucos uero uersus inuitatus ut accumberet cenasse una, dein cetera percucurrisse non sine magna Caecilii admiratione. et hanc autem et quinque reliquas aequaliter populo probauit, quamuis Vulcatius <in> dinumeratione omnium ita scribat:

sumetur Hecyra sexta ex his fabula.

Eunuchus quidem bis die acta est meruitque pretium, quantum nulla antea cuiusquam comoedia, id est octo milia nummorum. propterea summa quoque titulo ascribitur. <…> nam Adelphorum principium Varro etiam praefert principio Menandri.

[4] Non obscura fama est adiutum Terentium in scriptis a Laelio et Scipione, eamque ipse auxit numquam nisi leuiter refutare conatus, ut in prologo Adelphorum (15-21):

nam quod isti dicunt maleuoli, homines nobiles
hunc adiutare assidueque una scribere:
quod illi maledictum uehemens esse existimant,
eam laudem hic ducit maximam, quom illis placet
qui uobis uniuersis et populo placent,
quorum opera in bello, in otio, in negotio
suo quisque tempore usus est sine superbia.

uidetur autem leuius <se> defendisse, quia sciebat et Laelio et Scipioni non ingratam esse hanc opinionem, quae tum magis et usque ad posteriora tempora ualuit. C. Memmius in oratione pro se ait: “P. Africanus, qui a Terentio personam mutuatus, quae domi luserat ipse, nomine illius in scaenam detulit.” Nepos auctore certo comperisse se ait C. Laelium quondam in Puteolano kalendis Martiis admonitum ab uxore, temperius ut discumberet, petisse ab ea ne interpellaretur seroque tandem ingressum triclinium dixisse non saepe in scribendo magis sibi successisse; deinde rogatum ut scripta illa proferret, pronuntiasse uersus qui sunt in Heautontimorumeno (723):

Satis pol proterue me Syri promissa huc induxerunt.

Santra Terentium existimat, si modo in scribendo adiutoribus indiguerit, non tam Scipione et Laelio uti potuisse, qui tunc adulescentuli fuerint, quam C. Sulpicio Gallo, homine docto et quo consule Megalensibus ludis initium fabularum dandarum fecerit, uel Q. Fabio Labeone et M. Popillio, consulari utroque ac poeta. ideo ipsum non iuuenes designare, qui se adiuuare dicantur, sed uiros quorum operam et in bello et in otio et in negotio populus sit expertus.

[5] Post editas comoedias, nondum quintum atque uicesimum egressus annum, animi causa et uitandae opinionis, qua uidebatur aliena pro suis edere, seu percipiendi Graecorum instituta moresque, quos non perinde exprimeret in scriptis, egressus <urbe> est neque amplius rediit. de morte eius Vulcatius sic tradit:

sed ut Afer populo sex dedit comoedias,
iter hinc in Asiam fecit, <et> nauem ut semel
conscendit, uisus numquam est: sic uita uacat.

Q. Cosconius redeuntem e Graecia perisse in mari dicit cum C et VIII fabulis conuersis a Menandro. ceteri mortuum esse in Arcadia Stymphali siue Leucadiae tradunt, Cn. Cornelio Dolabella M. Fulvio Nobiliore consulibus, morbo implicitum ex dolore ac taedio amissarum sarcinarum, quas in naue praemiserat, ac simul fabularum quas nouas fecerat.

[6] Fuisse dicitur mediocri statura, gracili corpore, colore fusco. reliquit filiam, quae post equiti Romano nupsit, item hortulos XX iugerum uia Appia ad Martis. quo magis miror Porcium scribere:

Scipio nihil profuit, nihil Laelius, nihil Furius, tres per id tempus qui agitabant nobiles facillime: eorum ille opera ne domum quidem habuit conducticiam, saltem ut esset quo referret obitum domini seruulus.

If you wish, you can sell this spondaic line as one of your own to any of the new poets.

Relevant guides Terence